- CANTILENA Rollandi
- CANTILENA Rollandiapud Wilhelmum Malmesbur. de gestis Regum Anglor. l. 3. Albericum Matthaeum Paris. Matthaeum Westmonaster. Alios, A. C. 1066. de Wilhelmo Notho, ad proelium contra Hataldum sese apparante: Tunc Cantilena Rollandi inchoata, ut Martium viri exemplum pugnaturos accenderet, inclamatôque Dei auxiliô, proelium consertum, bellatumque acriter; Clamor ille militaris fuit, permistus exhoratione, ut Sallustius ait in procinctu pugnae pronuntiari solitus, cuiusmodi barditus fuit veter. Gallorum apud Tacitum, de Moribus German. c. 3. Cantiones certe in pugnam aut bellum prodeuntibus, usitatae plerisque iam olim gentibus propriorum Numinum ac Rituum. Unde Statius, Theb. l. 4. v. 155.------ inexhaustis arctantur tela pharetris.Herculeum Paeana canunt vastataque monstrisOmnia, etc.Et Virg. l. 7. Aen. v. 689. de turmis Italicis a Messapo conductis,Ibant aequati numero Regemque canebant.Vide quae ad Silium Italic. hanc in rem adnotavit Casp. Barthius, ut et quae ad Statium, Animadversion. l. 2. p. 951. Qui mos cum et apud Christianos perdurater, huic rei in exercitu destinati Cantatores certi, qui milites ad strenue rem gerendam excitarent, rerum praeclare a summis olim Ducibus gestarum exemplis, militibus ob oculos positis, iisque acri sonô decantatis. Παρακλήτορας vocat Leo in Tacticus, τοὺς videl. διὰ λόγων διεγείραντες τὸν ςτρατὸν πρὸς τοὺς ἀγῶνας, οὓς οἱ πρὸ ἡμῶν νεώτεροι καὶ τῶ ἄλλων τακτικοὶ Ρὡμαῖςτὶ καντάτορας ενάλουν, qui verbis excitabant exercitum ad proelia --- Romane Cantatores dictos. Vide eundem, c. 12. §. 71. 72. 120. et hîc infra, nec non vocc Ministelli, ubi de virginibus huiusmodi cantatricibus apuck Danos, aliasque Arctoas gentes, in Moera: De Rollando vero Dissertationem Car. du Fresne XI. ad Ioinvillam, p. 205. De aliis autem Cantilenarum generibus, haec strictim subicimus.Nonnulla alia Cantilenarum apud Veteres genera.in Agro operae mercenatiae, quo laborem canendo fallerent, peculiare cantabant poematium, Teleclidae in Amphictyonibus memoratum. Balneariis itidem suum erat, ut prodidit Crates in Tolmis. in Conviviis, Scolia cantabautur, vide infra. Currum nuptialem ducentium, apud Athen. vide infra Nuptiae. de Fullonum cantione, apud Gallos, vide Scaligerum, Poetic. l. 1. c. 56. ut et de Dulciariorum, Crustulariorum et Lignariorum, Ibid. c. 55. Hirundinis adventum nuntiantium, infra Chelidonistae, item Hirundo. Lanificarum poema, ἵουλος Graece dicebatur:commune cum Messorum cantu Ιοὔλος enim tum spicam, tum lanam, significavit. Lugubris, vide infra Monodia. et Olophormus. Messorum cantus, ιοὔλος, ut dictum. Uti enim ἁμάλας, hordeaceos manipulos divulsos, sic collectos ιοὔλους vocabant. Vide et infra Lytiersa. Molitorum cantilena, ἐπιμύλιος vocabatur. Nautae, non minus suas habebant Cantilenas, unde in Commentariis Acharnensium Aristophanis, γίγλαρον legimus esse μέλος quoddam Musicum et nauticum παρακελευςτικόν. Nutricum, vide infra Infans, Mammae, Nutrix. Pistores, quod canebant ad molam, ἱμαῖον vocabant, Aristoph. in Atticis, et Calimachus in Hecate: est autem ἱμαλὸς Doriensibus mensurae genus. Sed et in Thesmophoriis eiusdem Aristoph. est, quod feminae pinsentes cantillarent. Praesicae, peculiare quoque carmen habebant; commune omnibus funeribus: quod privatum faciebant, mutatis nominibus. Texentium telas cantilena, αἴλινος appellata est, forte a lino. Venditorum, qui mancipia distrahebant; vide infra Mancipia, it. Venalis. in Vindemia, cum primum mustum gustabant, ita canere mos fuit. Omnis gratia vetus, novum vinum bibo. Veteri novo morbo medeor. Unde et Meditrina Dea cui libarent tunc, et Meditrinalia sacra, a medendo. Quibus proxima Scolia in Conviviiis autari, ut dictum, solita. Cuiusmodi Poema integrum a Praxilla Sicyonia compositum, e quo hi versus superstites ουκ ἔςτιν ἀλοπεκίζειν: οὐδ᾿ ἀμφοτέροις γίνεςθαι φίλον. Sed de his vide infra in voce Scolin: plura vero hanc in rem, apud Iulium Caes. Scaligerum, ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.